Franciscus Episcopus Servus Servorum Dei ad perpetuam rei memoriam
Cum, ad aptius aeternam dominici gregis salutem provehendam eiusque regimini facilius et efficacius consulendum petitum esset nuper ut dioecesis Chittagongensis, in Bangladesa, ita divideretur ut territorium Divisionum civilium Barisal et Dhaka a memorata dioecesi abstraheretur et in novam dioecesim, constitueretur, Barisalensem nuncupandam, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, omnibus mature perpensis habitoque pariter faventi voto Venerabilis Fratris Georgii Kocherry, Archiepiscopi, titulo Othonensis, atque in Bangladesa, Apostolici Nuntii, admotam postulationem, in bonum animarum cessuram, censuit esse accipiendam.
Nos igitur , Successor beati Petri et universalis Pater , talem sententiam libenter ratam habentes , summa Apostolica Nostra potestate haec decernimus .
A memorata dioecesi Chittagongensi separamus praedictum territorium Divisionum civilium Barisal et Dhaka; ex eoque novam condimus dioecesim Barisalensem seu loci sermone Barisal appellandam, quam metropolitanae Sedi Dhakensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus.
Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in civitate Barisal templumque ibidem exstans, Deo in honorem Sancti Petri dicatum, ad dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur.
Quae praescripsimus perducet ad exitum memoratus Apostolicus Nuntius in Bangladesa, Venerabilis Frater Georgius Kocherry, mandantes ut praesens Decretum conficeretur et Litterae Apostolicae in forma Bullae expedirentur.
Hanc denique Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die undetricesimo mensis Decembris, anno Domini bis millesimo decimo quinto, Iubilaeo Misericordiae, Pontificatus Nostri tertio.
De mandato Summi Pontificis, Petrus card. Parolin, Secretarius Status.
AAS, nr. 108, 5 Martii 2016, p. 208.